Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 21

 
Miror et innumeris structam de cornibus aram,
 
Et de qua pariens arbore nixa dea est, 100
 
Et quae praeterea — neque enim meminive libetve
 
Quidquid ibi vidi dicere — Delos habet.
 
Forsitan haec spectans a te spectabar, Aconti,
 
Visaque simplicitas est mea posse capi.
 
In templum redeo gradibus sublime Dianae — 105
 
Tutior hoc ecquis debuit esse locus?
 
Mittitur ante pedes malum cum carmine tali —
 
Ei mihi, iuravi nunc quoque paene tibi!
 
Sustulit hoc nutrix mirataque 'perlege!' dixit.
 
Insidias legi, magne poeta, tuas! 110
 
Nomine coniugii dicto confusa pudore,
 
Sensi me totis erubuisse genis,
 
Luminaque in gremio veluti defixa tenebam —
 
Lumina propositi facta ministra tui.
 
Inprobe, quid gaudes? aut quae tibi gloria parta est? 115
 
Quidve vir elusa virgine laudis habes?
 
Non ego constiteram sumpta peltata securi,
 
Qualis in Iliaco Penthesilea solo;
← Önceki Şiir 21 · 6 / 13 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi