Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 21

 
Ante fores sedet haec quid agamque rogantibus intus,
 
Ut possim tuto scribere, 'dormit,' ait. 20
 
Mox, ubi, secreti longi causa optima, somnus
 
Credibilis tarda desinit esse mora,
 
Iamque venire videt quos non admittere durum est,
 
Excreat et dicta dat mihi signa nota.
 
Sicut erant, properans verba inperfecta relinquo, 25
 
Et tegitur trepido littera coepta sinu.
 
Inde meos digitos iterum repetita fatigat;
 
Quantus sis nobis adspicis ipse labor.
 
Quo peream si dignus eras, ut vera loquamur;
 
Sed melior iusto quamque mereris ego. 30
 
Ergo te propter totiens incerta salutis
 
Commentis poenas doque dedique tuis?
 
Haec nobis formae te laudatore superbae
 
Contingit merces? et placuisse nocet?
 
Si tibi deformis, quod mallem, visa fuissem, 35
 
Culpatum nulla corpus egeret ope;
 
Nunc laudata gemo, nunc me certamine vestro
 
Perditis, et proprio vulneror ipsa bono.
← Önceki Şiir 21 · 2 / 13 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi