Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 21

 
Nec loquor, et tecto simulatur lumine somnus,
 
Captantem tactus reicioque manum. 200
 
Ingemit et tacito suspirat pectore, meque
 
Offensam, quamvis non mereatur, habet.
 
Ei mihi, quod gaudes, et te iuvat ista voluntas!
 
Ei mihi, quod sensus sum tibi fassa meos!
 
At mihi siqua foret, tu nostra iustius ira, 205
 
Qui mihi tendebas retia, dignus eras.
 
Scribis, ut invalidum liceat tibi visere corpus.
 
Es procul a nobis, et tamen inde noces.
 
Mirabar quare tibi nomen Acontius esset;
 
Quod faciat longe vulnus, acumen habes. 210
 
Certe ego convalui nondum de vulnere tali,
 
Ut iaculo scriptis eminus icta tuis.
 
Quid tamen huc venias? sane miserabile corpus,
 
Ingenii videas magna tropaea tui!
 
Concidimus macie; color est sine sanguine, qualem 215
 
In pomo refero mente fuisse tuo,
 
Candida nec mixto sublucent ora rubore.
 
Forma novi talis marmoris esse solet;
← Önceki Şiir 21 · 11 / 13 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi