Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 21

 
Praeteriive tuas de tot caelestibus aras,
 
Ave mea spreta est vestra parente parens? 180
 
Nil ego peccavi, nisi quod periuria legi
 
Inque parum fausto carmine docta fui.
 
Tu quoque pro nobis, si non mentiris amorem,
 
Tura feras; prosint, quae nocuere, manus!
 
Cur, qui succenses quod adhuc tibi pacta puella 185
 
Non tua sit, fieri ne tua possit, agis?
 
Omnia de viva tibi sunt speranda; quid aufert
 
Saeva mihi vitam, spem tibi diva mei?
 
Nec tu credideris illum, cui destinor uxor,
 
Aegra superposita membra fovere manu. 190
 
Adsidet ille quidem, quantum permittitur, ipse
 
Sed meminit nostrum virginis esse torum.
 
Iam quoque nescio quid de me sensisse videtur;
 
Nam lacrimae causa saepe latente cadunt,
 
Et minus audacter blanditur et oscula rara 195
 
Applicat et timido me vocat ore suam.
 
Nec miror sensisse, notis cum prodar apertis;
 
In dextrum versor, cum venit ille, latus,
← Önceki Şiir 21 · 10 / 13 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi