Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 20

 
Serventur vultus ad nostra incendia nati,
 
Quique subest niveo lenis in ore rubor. 120
 
Hostibus et siquis, ne fias nostra, repugnat,
 
Sic sit ut invalida te solet esse mihi!
 
Torqueor ex aequo vel te nubente vel aegra
 
Dicere nec possum, quid minus ipse velim;
 
Maceror interdum, quod sim tibi causa dolendi 125
 
Teque mea laedi calliditate puto.
 
In caput ut nostrum dominae periuria quaeso
 
Eveniant; poena tuta sit illa mea!
 
Ne tamen ignorem, quid agas, ad limina crebro
 
Anxius huc illuc dissimulanter eo; 130
 
Subsequor ancillam furtim famulumque, requirens
 
Profuerint somni quid tibi quidve cibi.
 
Me miserum, quod non medicorum iussa ministro,
 
Effingoque manus, adsideoque toro!
 
Et rursus miserum, quod me procul inde remoto, 135
 
Quem minime vellem, forsitan alter adest!
 
Ille manus istas effingit, et adsidet aegrae
 
Invisus superis cum superisque mihi,
← Önceki Şiir 20 · 7 / 13 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi