Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 20

 
Omina re careant! nihil est violentius illa,
 
Cum sua, quod nolim, numina laesa videt. 100
 
Testis erit Calydonis aper, sic saevus, ut illo
 
Sit magis in natum saeva reperta parens.
 
Testis et Actaeon, quondam fera creditus illis,
 
Ipse dedit leto cum quibus ante feras;
 
Quaeque superba parens saxo per corpus oborto 105
 
Nunc quoque Mygdonia flebilis adstat humo.
 
Ei mihi! Cydippe, timeo tibi dicere verum,
 
Ne videar causa falsa monere mea;
 
Dicendum tamen est. hoc est, mihi crede, quod aegra
 
Ipso nubendi tempore saepe iaces. 110
 
Consulit ipsa tibi, neu sis periura, laborat,
 
Et salvam salva te cupit esse fide.
 
Inde fit ut, quotiens existere perfida temptas,
 
Peccatum totiens corrigat illa tuum.
 
Parce movere feros animosae virginis arcus; 115
 
Mitis adhuc fieri, si patiare, potest.
 
Parce, precor, teneros corrumpere febribus artus;
 
Servetur facies ista fruenda mihi.
← Önceki Şiir 20 · 6 / 13 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi