Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 20

 
Siste metum, virgo! stabili potiere salute,
 
Fac modo polliciti conscia templa colas; 180
 
Non bove mactato caelestia numina gaudent,
 
Sed, quae praestanda est et sine teste, fide.
 
Ut valeant aliae, ferrum patiuntur et ignes,
 
Fert aliis tristem sucus amarus opem.
 
Nil opus est istis; tantum periuria vita 185
 
Teque simul serva meque datamque fidem!
 
Praeteritae veniam dabit ignorantia culpae —
 
Exciderant animo foedera lecta tuo.
 
Admonita es modo voce mea cum casibus istis,
 
Quos, quotiens temptas fallere, ferre soles. 190
 
His quoque vitatis in partu nempe rogabis,
 
Ut tibi luciferas adferat illa manus?
 
Audiet et repetens quae sunt audita requiret,
 
Iste tibi de quo coniuge partus eat.
 
Promittes votum — scit te promittere falso; 195
 
Iurabis — scit te fallere posse deos!
 
Non agitur de me; cura maiore laboro.
 
Anxia sunt causa pectora nostra tua.
← Önceki Şiir 20 · 10 / 13 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi