Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 2

 
Maesta tamen scopulos fruticosaque litora calco
 
Quaeque patent oculis litora lata meis.
 
Sive die laxatur humus, seu frigida lucent
 
Sidera, prospicio, quis freta ventus agat;
 
Et quaecumque procul venientia lintea vidi, 125
 
Protinus illa meos auguror esse deos.
 
In freta procurro, vix me retinentibus undis,
 
Mobile qua primas porrigit aequor aquas.
 
Quo magis accedunt, minus et minus utilis adsto;
 
Linquor et ancillis excipienda cado. 130
 
Est sinus, adductos modice falcatus in arcus;
 
Ultima praerupta cornua mole rigent.
 
Hinc mihi suppositas inmittere corpus in undas
 
Mens fuit; et, quoniam fallere pergis, erit.
 
Ad tua me fluctus proiectam litora portent, 135
 
Occurramque oculis intumulata tuis!
 
Duritia ferrum ut superes adamantaque teque,
 
'Non tibi sic,' dices, 'Phylli, sequendus eram!'
 
Saepe venenorum sitis est mihi; saepe cruenta
 
Traiectam gladio morte perire iuvat. 140
← Önceki Şiir 2 · 7 / 8 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi