Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 19

 
Sic tamen, o iuvenis tumidarum victor aquarum,
 
Sic facito spernas, ut vereare, fretum!
 
Arte laboratae merguntur ab aequore naves;
 
Tu tua plus remis bracchia posse putas?
 
Quod cupis, hoc nautae metuunt, Leandre, natare; 185
 
Exitus hic fractis puppibus esse solet.
 
Me miseram! cupio non persuadere, quod hortor,
 
Sisque, precor, monitis fortior ipse meis —
 
Dummodo pervenias excussaque saepe per undas
 
Inicias umeris bracchia lassa meis! 190
 
Sed mihi, caeruleas quotiens obvertor ad undas,
 
Nescio quo pavidum frigore pectus hebet.
 
Nec minus hesternae confundor imagine noctis,
 
Quamvis est sacris illa piata meis.
 
Namque sub aurora, iam dormitante lucerna, 195
 
Somnia quo cerni tempore vera solent,
 
Stamina de digitis cecidere sopore remissis,
 
Collaque pulvino nostra ferenda dedi.
 
Hic ego ventosas nantem delphina per undas
 
Cernere non dubia sum mihi visa fide, 200
← Önceki Şiir 19 · 10 / 11 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi