Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 18

 
Hoc quoque, si credes: ad te via prona videtur;
 
A te cum redeo, clivus inertis aquae.
 
Invitus repeto patriam — quis credere possit?
 
Invitus certe nunc moror urbe mea.
 
Ei mihi! cur animis iuncti secernimur undis, 125
 
Unaque mens, tellus non habet una duos?
 
Vel tua me Sestos, vel te mea sumat Abydos;
 
Tam tua terra mihi, quam tibi nostra placet.
 
Cur ego confundor, quotiens confunditur aequor?
 
Cur mihi, causa levis, ventus obesse potest? 130
 
Iam nostros curvi norunt delphines amores,
 
Ignotum nec me piscibus esse reor.
 
Iam patet attritus solitarum limes aquarum,
 
Non aliter multa quam via pressa rota.
 
Quod mihi non esset nisi sic iter, ante querebar; 135
 
At nunc per ventos hoc quoque deesse queror.
 
Fluctibus inmodicis Athamantidos aequora canent,
 
Vixque manet portu tuta carina suo;
 
Hoc mare, cum primum de virgine nomina mersa,
 
Quae tenet, est nanctum, tale fuisse puto. 140
← Önceki Şiir 18 · 7 / 11 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi