Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 18

 
Excipis amplexu feliciaque oscula iungis —
 
Oscula, di magni, trans mare digna peti! —
 
Eque tuis demptos umeris mihi tradis amictus,
 
Et madidam siccas aequoris imbre comam.
 
Cetera nox et nos et turris conscia novit, 105
 
Quodque mihi lumen per vada monstrat iter.
 
Non magis illius numerari gaudia noctis
 
Hellespontiaci quam maris alga potest;
 
Quo brevius spatium nobis ad furta dabatur,
 
Hoc magis est cautum, ne foret illud iners. 110
 
Iamque fugatura Tithoni coniuge noctem
 
Praevius Aurorae Lucifer ortus erat;
 
Oscula congerimus properata sine ordine raptim
 
Et querimur parvas noctibus esse moras.
 
Atque ita cunctatus monitu nutricis amaro 115
 
Frigida deserta litora turre peto.
 
Digredimur flentes, repetoque ego virginis aequor
 
Respiciens dominam, dum licet, usque meam.
 
Siqua fides vero est, veniens hinc esse natator,
 
Cum redeo, videor naufragus esse mihi. 120
← Önceki Şiir 18 · 6 / 11 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi