Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 17

 
Utque sit hoc verum, certe pars altera ficta est,
 
Iudicii pretium qua data dicor ego.
 
Non est tanta mihi fiducia corporis, ut me
 
Maxima teste dea dona fuisse putem.
 
Contenta est oculis hominum mea forma probari; 125
 
Laudatrix Venus est invidiosa mihi.
 
Sed nihil infirmo; faveo quoque laudibus istis —
 
Nam, mens, vox quare, quod cupit esse, neget?
 
Nec tu succense, nimium mihi creditus aegre;
 
Tarda solet magnis rebus inesse fides. 130
 
Prima mea est igitur Veneri placuisse voluptas;
 
Proxima, me visam praemia summa tibi,
 
Nec te Palladios nec te Iunonis honores
 
Auditis Helenae praeposuisse bonis.
 
Ergo ego sum virtus, ego sum tibi nobile regnum! 135
 
Ferrea sim, si non hoc ego pectus amem.
 
Ferrea, crede mihi, non sum; sed amare repugno
 
Illum, quem fieri vix puto posse meum.
 
Quid bibulum curvo proscindere litus aratro,
 
Spemque sequi coner quam locus ipse negat? 140
← Önceki Şiir 17 · 7 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi