Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 17

 
An, quia vim nobis Neptunius attulit heros,
 
Rapta semel videor bis quoque digna rapi?
 
Crimen erat nostrum, si delenita fuissem;
 
Cum sim rapta, meum quid nisi nolle fuit?
 
Non tamen e facto fructum tulit ille petitum; 25
 
Excepto redii passa timore nihil.
 
Oscula luctanti tantummodo pauca protervus
 
Abstulit; ulterius nil habet ille mei.
 
Quae tua nequitia est, non his contenta fuisset —
 
Di melius! similis non fuit ille tui. 30
 
Reddidit intactam, minuitque modestia crimen,
 
Et iuvenem facti paenituisse patet;
 
Thesea paenituit, Paris ut succederet illi,
 
Ne quando nomen non sit in ore meum?
 
Nec tamen irascor — quis enim succenset amanti? — 35
 
Si modo, quem praefers, non simulatur amor.
 
Hoc quoque enim dubito — non quod fiducia desit,
 
Aut mea sit facies non bene nota mihi;
 
Sed quia credulitas damno solet esse puellis,
 
Verbaque dicuntur vestra carere fide. 40
← Önceki Şiir 17 · 2 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi