Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 16

 
Magna quidem de te rumor praeconia fecit,
 
Nullaque de facie nescia terra tua est;
 
Nec tibi par usquam Phrygia nec solis ab ortu
 
Inter formosas altera nomen habet!
 
Crede sed hoc nobis! — minor est tua gloria vero, 145
 
Famaque de forma paene maligna tua est;
 
Plus hic invenio, quam quod promiserat illa,
 
Et tua materia gloria victa sua est.
 
Ergo arsit merito, qui noverat omnia, Theseus,
 
Et visa es tanto digna rapina viro, 150
 
More tuae gentis nitida dum nuda palaestra
 
Ludis et es nudis femina mixta viris.
 
Quod rapuit, laudo; miror, quod reddidit umquam.
 
Tam bona constanter praeda tenenda fuit.
 
Ante recessisset caput hoc cervice cruenta, 155
 
Quam tu de thalamis abstraherere meis.
 
Tene manus umquam nostrae dimittere vellent?
 
Tene meo paterer vivus abire sinu?
 
Si reddenda fores, aliquid tamen ante tulissem,
 
Nec Venus ex toto nostra fuisset iners. 160
← Önceki Şiir 16 · 8 / 19 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi