Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 16

 
Paene puer iuvenes vario certamine vici,
 
In quibus Ilioneus Deiphobusque fuit;
 
Neve putes, non me nisi comminus esse timendum,
 
Figitur in iusso nostra sagitta loco.
 
Num potes haec illi primae dare facta iuventae? 365
 
Instruere Atriden num potes arte mea?
 
Omnia si dederis, numquid dabis Hectora fratrem?
 
Unus is innumeri militis instar erit!
 
Quid valeam nescis, et te mea robora fallunt;
 
Ignoras, cui sis nupta futura viro. 370
 
Aut igitur nullo belli repetere tumultu,
 
Aut cedent Marti Dorica castra meo.
 
Nec tamen indigner pro tanta sumere ferrum
 
Coniuge. certamen praemia magna movent.
 
Tu quoque, si de te totus contenderit orbis, 375
 
Nomen ab aeterna posteritate feres
 
Spe modo non timida dis hinc egressa secundis;
 
Exige cum plena munera pacta fide.
← Önceki Şiir 16 · 19 / 19 Sonraki bölüm →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi