Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 16

 
Parce datum fatis, Helene, contemnere amorem —
 
Sic habeas faciles in tua vota deos!
 
Multa quidem subeunt; sed coram ut plura loquamur,
 
Excipe me lecto nocte silente tuo.
 
An pudet et metuis Venerem temerare maritam 285
 
Castaque legitimi fallere iura tori?
 
A, nimium simplex Helene, ne rustica dicam,
 
Hanc faciem culpa posse carere putas?
 
Aut faciem mutes aut sis non dura, necesse est;
 
Lis est cum forma magna pudicitiae. 290
 
Iuppiter his gaudet, gaudet Venus aurea furtis;
 
Haec tibi nempe patrem furta dedere Iovem.
 
Vix fieri, si sunt vires in semine morum,
 
Et Iovis et Ledae filia casta potest.
 
Casta tamen tum sis, cum te mea Troia tenebit, 295
 
Et tua sim, quaeso, crimina solus ego.
 
Nunc ea peccemus quae corriget hora iugalis,
 
Si modo promisit non mihi vana Venus!
 
Ipse tibi hoc suadet rebus, non voce, maritus,
 
Neve sui furtis hospitis obstet, abest. 300
← Önceki Şiir 16 · 15 / 19 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi