Şiir 16
Quae mihi non aliud, quam formidare, locutae
Orantis medias deseruere preces.
Di facerent, pretium magni certaminis esses,
Teque suo posset victor habere toro! —
Ut tulit Hippomenes Schoeneida praemia cursus,
265
Venit ut in Phrygios Hippodamia sinus,
Ut ferus Alcides Acheloia cornua fregit,
Dum petit amplexus, Deianira, tuos.
Nostra per has leges audacia fortiter isset,
Teque mei scires esse laboris opus.
270
Nunc mihi nil superest nisi te, formosa, precari,
Amplectique tuos, si patiare, pedes.
O decus, o praesens geminorum gloria fratrum,
O Iove digna viro, ni Iove nata fores,
Aut ego Sigeos repetam te coniuge portus,
275
Aut hic Taenaria contegar exul humo!
Non mea sunt summa leviter destricta sagitta
Pectora; descendit vulnus ad ossa meum!
Hoc mihi — nam repeto — fore, ut a caeleste sagitta
Figar, erat verax vaticinata soror.
280