Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 16

 
Hanc tibi Priamides mitto, Ledaea, salutem,
 
Quae tribui sola te mihi dante potest.
 
Eloquar, an flammae non est opus indice notae,
 
Et plus quam vellem iam meus extat amor?
 
Ille quidem lateat malim, dum tempora dentur 5
 
Laetitiae mixtos non habitura metus,
 
Sed male dissimulo; quis enim celaverit ignem,
 
Lumine qui semper proditur ipse suo?
 
Si tamen expectas, vocem quoque rebus ut addam —
 
Uror! habes animi nuntia verba mei. 10
 
Parce, precor, fasso, nec vultu cetera duro
 
Perlege, sed formae conveniente tuae.
 
Iamdudum gratum est, quod epistula nostra recepta
 
Spem facit, hoc recipi me quoque posse modo.
 
Quae rata sit, nec te frustra promiserit, opto, 15
 
Hoc mihi quae suasit, mater Amoris, iter;
 
Namque ego divino monitu — ne nescia pecces —
 
Advehor, et coepto non leve numen adest.
 
Praemia magna quidem, sed non indebita, posco;
 
Pollicita est thalamo te Cytherea meo. 20
← Önceki bölüm Şiir 16 · 1 / 19 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi