Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 15

 
Non tecum lacrimas, non oscula nostra tulisti;
 
Denique non timui, quod dolitura fui.
 
Nil de te mecum est nisi tantum iniuria; nec tu,
 
Admoneat quod te, pignus, amantis, habes.
 
Non mandata dedi, neque enim mandata dedissem 105
 
Ulla, nisi ut nolles inmemor esse mei.
 
Per tibi — qui numquam longe discedat! — amorem,
 
Perque novem iuro, numina nostra, deas,
 
Cum mihi nescio quis 'fugiunt tua gaudia' dixit,
 
Nec me flere diu, nec potuisse loqui! 110
 
Et lacrimae deerant oculis et verba palato,
 
Adstrictum gelido frigore pectus erat.
 
Postquam se dolor invenit, nec pectora plangi
 
Nec puduit scissis exululare comis,
 
Non aliter, quam si nati pia mater adempti 115
 
Portet ad exstructos corpus inane rogos.
 
Gaudet et e nostro crescit maerore Charaxus
 
Frater, et ante oculos itque reditque meos,
 
Utque pudenda mei videatur causa doloris,
 
'Quid dolet haec? certe filia vivit!' ait. 120
← Önceki Şiir 15 · 6 / 11 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi