Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 15

 
Sex mihi natales ierant, cum lecta parentis
 
Ante diem lacrimas ossa bibere meas.
 
Arsit iners frater meretricis captus amore
 
Mixtaque cum turpi damna pudore tulit;
 
Factus inops agili peragit freta caerula remo, 65
 
Quasque male amisit, nunc male quaerit opes.
 
Me quoque, quod monui bene multa fideliter, odit;
 
Hoc mihi libertas, hoc pia lingua dedit.
 
Et tamquam desint, quae me sine fine fatigent,
 
Accumulat curas filia parva meas. 70
 
Ultima tu nostris accedis causa querelis.
 
Non agitur vento nostra carina suo.
 
Ecce, iacent collo sparsi sine lege capilli,
 
Nec premit articulos lucida gemma meos;
 
Veste tegor vili, nullum est in crinibus aurum, 75
 
Non Arabum noster dona capillus habet.
 
Cui colar infelix, aut cui placuisse laborem?
 
Ille mei cultus unicus auctor abes.
 
Molle meum levibusque cor est violabile telis,
 
Et semper causa est, cur ego semper amem — 80
← Önceki Şiir 15 · 4 / 11 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi