Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 15

 
Inde chelyn Phoebo, communia munera, ponam,
 
Et sub ea versus unus et alter erunt:
 
Grata lyram posui tibi, Phoebe, poetria Sappho:
 
Convenit illa mihi, convenit illa tibi.
 
Cur tamen Actiacas miseram me mittis ad oras, 185
 
Cum profugum possis ipse referre pedem?
 
Tu mihi Leucadia potes esse salubrior unda;
 
Et forma et meritis tu mihi Phoebus eris.
 
An potes, o scopulis undaque ferocior omni,
 
Si moriar, titulum mortis habere meae? 190
 
Ah quanto melius iungi mea pectora tecum
 
Quam poterant saxis praecipitanda dari!
 
Haec sunt illa, Phaon, quae tu laudare solebas,
 
Visaque sunt totiens ingeniosa tibi.
 
Nunc vellem facunda forem! dolor artibus obstat, 195
 
Ingeniumque meis substitit omne malis.
 
Non mihi respondent veteres in carmina vires;
 
Plectra dolore iacent muta, dolore lyra.
 
Lesbides aequoreae, nupturaque nuptaque proles,
 
Lesbides, Aeolia nomina dicta lyra, 200
← Önceki Şiir 15 · 10 / 11 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi