Şiir 15
Ecquid, ut adspecta est studiosae littera dextrae,
Protinus est oculis cognita nostra tuis —
An, nisi legisses auctoris nomina Sapphus,
Hoc breve nescires unde movetur opus?
Forsitan et quare mea sint alterna requiras
5
Carmina, cum lyricis sim magis apta modis.
Flendus amor meus est — elegiae flebile carmen;
Non facit ad lacrimas barbitos ulla meas.
Uror, ut indomitis ignem exercentibus Euris
Fertilis accensis messibus ardet ager.
10
Arva, Phaon, celebras diversa Typhoidos Aetnae;
Me calor Aetnaeo non minor igne tenet.
Nec mihi, dispositis quae iungam carmina nervis,
Proveniunt; vacuae carmina mentis opus!
Nec me Pyrrhiades Methymniadesve puellae,
15
Nec me Lesbiadum cetera turba iuvant.
Vilis Anactorie, vilis mihi candida Cydro;
Non oculis grata est Atthis, ut ante, meis,
Atque aliae centum, quas hic sine crimine amavi;
Inprobe, multarum quod fuit, unus habes.
20