Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 13

 
Nunc fateor — volui revocare, animusque ferebat; 85
 
Substitit auspicii lingua timore mali.
 
Cum foribus velles ad Troiam exire paternis,
 
Pes tuus offenso limine signa dedit.
 
Ut vidi, ingemui, tacitoque in pectore dixi:
 
'Signa reversuri sint, precor, ista viri!' 90
 
Haec tibi nunc refero, ne sis animosus in armis;
 
Fac, meus in ventos hic timor omnis eat!
 
Sors quoque nescio quem fato designat iniquo,
 
Qui primus Danaum Troada tangat humum.
 
Infelix, quae prima virum lugebit ademptum! 95
 
Di faciant, ne tu strenuus esse velis!
 
Inter mille rates tua sit millensima puppis,
 
Iamque fatigatas ultima verset aquas!
 
Hoc quoque praemoneo: de nave novissimus exi;
 
Non est, quo properas, terra paterna tibi. 100
 
Cum venies, remoque move veloque carinam
 
Inque tuo celerem litore siste gradum!
 
Sive latet Phoebus seu terris altior exstat,
 
Tu mihi luce celer, tu mihi nocte veni,
← Önceki Şiir 13 · 5 / 8 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi