Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 12

 
Laese pater, gaude! Colchi gaudete relicti!
 
Inferias umbrae fratris habete mei; 160
 
Deseror amissis regno patriaque domoque
 
Coniuge, qui nobis omnia solus erat!
 
Serpentis igitur potui taurosque furentes;
 
Unum non potui perdomuisse virum,
 
Quaeque feros pepuli doctis medicatibus ignes, 165
 
Non valeo flammas effugere ipsa meas.
 
Ipsi me cantus herbaeque artesque relinquunt;
 
Nil dea, nil Hecates sacra potentis agunt.
 
Non mihi grata dies; noctes vigilantur amarae,
 
Et tener a misero pectore somnus abest. 170
 
Quae me non possum, potui sopire draconem;
 
Utilior cuivis quam mihi cura mea est.
 
Quos ego servavi, paelex amplectitur artus,
 
Et nostri fructus illa laboris habet.
 
Forsitan et, stultae dum te iactare maritae 175
 
Quaeris et iniustis auribus apta loqui,
 
In faciem moresque meos nova crimina fingas.
 
Rideat et vitiis laeta sit illa meis!
← Önceki Şiir 12 · 9 / 11 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi