Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 12

 
Tibiaque effundit socialia carmina vobis,
 
At mihi funerea flebiliora tuba, 140
 
Pertimui, nec adhuc tantum scelus esse putabam;
 
Sed tamen in toto pectore frigus erat.
 
Turba ruunt et 'Hymen,' clamant, 'Hymenaee!' frequenter —
 
Quo propior vox haec, hoc mihi peius erat.
 
Diversi flebant servi lacrimasque tegebant — 145
 
Quis vellet tanti nuntius esse mali?
 
Me quoque, quidquid erat, potius nescire iuvabat;
 
Sed tamquam scirem, mens mea tristis erat,
 
Cum minor e pueris (casu studione videndi
 
Constitit ad geminae limina prima foris) 150
 
'Huc modo, mater, adi! pompam pater,' inquit, 'Iason
 
Ducit et adiunctos aureus urget equos!'
 
Protinus abscissa planxi mea pectora veste,
 
Tuta nec a digitis ora fuere meis.
 
Ire animus mediae suadebat in agmina turbae 155
 
Sertaque conpositis demere rapta comis;
 
Vix me continui, quin dilaniata capillos
 
Clamarem 'meus est!' iniceremque manus.
← Önceki Şiir 12 · 8 / 11 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi