Thesauros Edebiyat elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 12

 
Ante oculos taurique meos segetesque nefandae,
 
Ante meos oculos pervigil anguis erat. 60
 
Hinc amor, hinc timor est; ipsum timor auget amorem.
 
Mane erat, et thalamo cara recepta soror
 
Disiectamque comas adversaque in ora iacentem
 
Invenit, et lacrimis omnia plena meis.
 
Orat opem Minyis. alter petit, impetrat alter: 65
 
Aesonio iuveni quod rogat illa, damus.
 
Est nemus et piceis et frondibus ilicis atrum;
 
Vix illuc radiis solis adire licet.
 
Sunt in eo — fuerant certe — delubra Dianae;
 
Aurea barbarica stat dea facta manu. 70
 
Noscis? an exciderunt mecum loca? venimus illuc.
 
Orsus es infido sic prior ore loqui:
 
'Ius tibi et arbitrium nostrae fortuna salutis
 
Tradidit, inque tua est vitaque morsque manu.
 
Perdere posse sat est, siquem iuvet ipsa potestas; 75
 
Sed tibi servatus gloria maior ero.
 
Per mala nostra precor, quorum potes esse levamen,
 
Per genus, et numen cuncta videntis avi,
← Önceki Şiir 12 · 4 / 11 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi