Thesauros Edebiyat elegy Amores

Amores

Amores Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 14

 
Non ego, ne pecces, cum sis formosa, recuso,
 
Sed ne sit misero scire necesse mihi;
 
Nec te nostra iubet fieri censura pudicam,
 
Sed tamen, ut temptes dissimulare, rogat.
 
Non peccat, quaecumque potest peccasse negare, 5
 
Solaque famosam culpa professa facit.
 
Quis furor est, quae nocte latent, in luce fateri,
 
Et quae clam facias facta referre palam?
 
Ignoto meretrix corpus iunctura Quiriti
 
Opposita populum summovet ante sera; 10
 
Tu tua prostitues famae peccata sinistrae
 
Commissi perages indiciumque tui?
 
Sit tibi mens melior, saltemve imitare pudicas,
 
Teque probam, quamvis non eris, esse putem.
 
Quae facis, haec facito; tantum fecisse negato, 15
 
Nec pudeat coram verba modesta loqui!
 
Est qui nequitiam locus exigat; omnibus illum
 
Deliciis inple, stet procul inde pudor!
 
Hinc simul exieris, lascivia protinus omnis
 
Absit, et in lecto crimina pone tuo. 20
← Önceki bölüm Şiir 14 · 1 / 3 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi