Şiir 4
Vir tuus est epulas nobis aditurus easdem —
Ultima coena tuo sit, precor, illa viro!
Ergo ego dilectam tantum conviva puellam
Adspiciam? tangi quem iuvet, alter erit,
Alteriusque sinus apte subiecta fovebis?
5
Iniciet collo, cum volet, ille manum?
Desino mirari, posito quod candida vino
Atracis ambiguos traxit in arma viros.
Nec mihi silva domus, nec equo mea membra cohaerent —
Vix a te videor posse tenere manus!
10
Quae tibi sint facienda tamen cognosce, nec Euris
Da mea nec tepidis verba ferenda Notis!
Ante veni, quam vir — nec quid, si veneris ante,
Possit agi video; sed tamen ante veni.
Cum premet ille torum, vultu comes ipsa modesto
15
Ibis, ut accumbas — clam mihi tange pedem!
Me specta nutusque meos vultumque loquacem;
Excipe furtivas et refer ipsa notas.
Verba superciliis sine voce loquentia dicam;
Verba leges digitis, verba notata mero.
20