Thesauros Edebiyat elegy Amores

Amores

Amores Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 8

 
Et quisquam ingenuas etiamnunc suspicit artes,
 
Aut tenerum dotes carmen habere putat?
 
Ingenium quondam fuerat pretiosius auro;
 
At nunc barbaria est grandis, habere nihil.
 
Cum pulchrae dominae nostri placuere libelli, 5
 
Quo licuit libris, non licet ire mihi;
 
Cum bene laudavit, laudato ianua clausa est.
 
Turpiter huc illuc ingeniosus eo.
 
Ecce, recens dives parto per vulnera censu
 
Praefertur nobis sanguine pastus eques! 10
 
Hunc potes amplecti formosis, vita, lacertis?
 
Huius in amplexu, vita, iacere potes?
 
Si nescis, caput hoc galeam portare solebat;
 
Ense latus cinctum, quod tibi servit, erat;
 
Laeva manus, cui nunc serum male convenit aurum, 15
 
Scuta tulit; dextram tange — cruenta fuit!
 
Qua periit aliquis, potes hanc contingere dextram?
 
Heu, ubi mollities pectoris illa tui?
 
Cerne cicatrices, veteris vestigia pugnae —
 
Quaesitum est illi corpore, quidquid habet. 20
← Önceki bölüm Şiir 8 · 1 / 4 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi