Thesauros Edebiyat elegy Amores

Amores

Amores Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 6

 
Non eris invidiae, torrens, mihi crede, ferendae,
 
Si dicar per te forte retentus amans.
 
Flumina deberent iuvenes in amore iuvare;
 
Flumina senserunt ipsa, quid esset amor.
 
Inachus in Melie Bithynide pallidus isse 25
 
Dicitur et gelidis incaluisse vadis.
 
Nondum Troia fuit lustris obsessa duobus,
 
Cum rapuit vultus, Xanthe, Neaera tuos.
 
Quid? non Alpheon diversis currere terris
 
Virginis Arcadiae certus adegit amor? 30
 
Te quoque promissam Xutho, Penee, Creusam
 
Pthiotum terris occuluisse ferunt.
 
Quid referam Asopon, quem cepit Martia Thebe,
 
Natarum Thebe quinque futura parens?
 
Cornua si tua nunc ubi sint, Acheloe, requiram, 35
 
Herculis irata fracta querere manu;
 
Nec tanti Calydon nec tota Aetolia tanti,
 
Una tamen tanti Deianira fuit.
 
Ille fluens dives septena per ostia Nilus,
 
Qui patriam tantae tam bene celat aquae, 40
← Önceki Şiir 6 · 2 / 6 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi