Thesauros Edebiyat elegy Amores

Amores

Amores Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 6

 
Amnis harundinibus limosas obsite ripas,
 
Ad dominam propero — siste parumper aquas!
 
Nec tibi sunt pontes nec quae sine remigis ictu
 
Concava traiecto cumba rudente vehat.
 
Parvus eras, memini, nec te transire refugi, 5
 
Summaque vix talos contigit unda meos.
 
Nunc ruis adposito nivibus de monte solutis
 
Et turpi crassas gurgite volvis aquas.
 
Quid properasse iuvat, quid parca dedisse quieti
 
Tempora, quid nocti conseruisse diem, 10
 
Si tamen hic standum est, si non datur artibus ullis
 
Ulterior nostro ripa premenda pedi?
 
Nunc ego, quas habuit pinnas Danaeius heros,
 
Terribili densum cum tulit angue caput,
 
Nunc opto currum, de quo Cerealia primum 15
 
Semina venerunt in rude missa solum.
 
Prodigiosa loquor veterum mendacia vatum;
 
Nec tulit haec umquam nec feret ulla dies.
 
Tu potius, ripis effuse capacibus amnis —
 
Sic aeternus eas — labere fine tuo! 20
← Önceki bölüm Şiir 6 · 1 / 6 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi