Thesauros Edebiyat elegy Amores

Amores

Amores Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 5

 
'Nox erat, et somnus lassos submisit ocellos;
 
Terruerunt animum talia visa meum:
 
Colle sub aprico creberrimus ilice lucus
 
Stabat, et in ramis multa latebat avis.
 
Area gramineo suberat viridissima prato, 5
 
Umida de guttis lene sonantis aquae.
 
Ipse sub arboreis vitabam frondibus aestum —
 
Fronde sub arborea sed tamen aestus erat —
 
Ecce! petens variis inmixtas floribus herbas
 
Constitit ante oculos candida vacca meos, 10
 
Candidior nivibus, tunc cum cecidere recentes,
 
In liquidas nondum quas mora vertit aquas;
 
Candidior, quod adhuc spumis stridentibus albet
 
Et modo siccatam, lacte, reliquit ovem.
 
Taurus erat comes huic, feliciter ille maritus, 15
 
Cumque sua teneram coniuge pressit humum.
 
Dum iacet et lente revocatas ruminat herbas
 
Atque iterum pasto pascitur ante cibo,
 
Visus erat, somno vires adimente ferendi,
 
Cornigerum terra deposuisse caput. 20
← Önceki bölüm Şiir 5 · 1 / 3 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi