Thesauros Edebiyat elegy Amores

Amores

Amores Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 3

 
Ut sua per nostram redimat periuria poenam,
 
Victima deceptus decipientis ero?
 
Aut sine re nomen deus est frustraque timetur
 
Et stulta populos credulitate movet;
 
Aut, siquis deus est, teneras amat ille puellas 25
 
Et nimium solas omnia posse iubet.
 
Nobis fatifero Mavors accingitur ense;
 
Nos petit invicta Palladis hasta manu.
 
Nobis flexibiles curvantur Apollinis arcus;
 
In nos alta Iovis dextera fulmen habet. 30
 
Formosas superi metuunt offendere laesi
 
Atque ultro, quae se non timuere, timent.
 
Et quisquam pia tura focis inponere curat?
 
Certe plus animi debet inesse viris!
 
Iuppiter igne suo lucos iaculatur et arces 35
 
Missaque periuras tela ferire vetat.
 
Tot meruere peti — Semele miserabilis arsit!
 
Officio est illi poena reperta suo;
 
At si venturo se subduxisset amanti,
 
Non pater in Baccho matris haberet opus. 40
← Önceki Şiir 3 · 2 / 3 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi