Thesauros Edebiyat elegy Amores

Amores

Amores Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 18

 
Carmen ad iratum dum tu perducis Achillen
 
Primaque iuratis induis arma viris,
 
Nos, Macer, ignava Veneris cessamus in umbra,
 
Et tener ausuros grandia frangit Amor.
 
Saepe meae 'tandem' dixi 'discede' puellae — 5
 
In gremio sedit protinus illa meo.
 
Saepe 'pudet!' dixi — lacrimis vix illa retentis
 
'Me miseram! iam te' dixit 'amare pudet?'
 
Inplicuitque suos circum mea colla lacertos
 
Et, quae me perdunt, oscula mille dedit. 10
 
Vincor, et ingenium sumptis revocatur ab armis,
 
Resque domi gestas et mea bella cano.
 
Sceptra tamen sumpsi, curaque tragoedia nostra
 
Crevit, et huic operi quamlibet aptus eram.
 
Risit Amor pallamque meam pictosque cothurnos 15
 
Sceptraque privata tam cito sumpta manu.
 
Hinc quoque me dominae numen deduxit iniquae,
 
Deque cothurnato vate triumphat Amor.
 
Quod licet, aut artes teneri profitemur Amoris —
 
Ei mihi, praeceptis urgeor ipse meis! — 20
← Önceki bölüm Şiir 18 · 1 / 2 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi