Thesauros Edebiyat elegy Amores

Amores

Amores Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 17

 
Carminis hoc ipsum genus inpar; sed tamen apte
 
Iungitur herous cum breviore modo.
 
Tu quoque me, mea lux, in quaslibet accipe leges;
 
Te deceat medio iura dedisse foro.
 
Non tibi crimen ero, nec quo laetere remoto; 25
 
Non erit hic nobis infitiandus amor.
 
Sunt mihi pro magno felicia carmina censu,
 
Et multae per me nomen habere volunt;
 
Novi aliquam, quae se circumferat esse Corinnam.
 
Ut fiat, quid non illa dedisse velit? 30
 
Sed neque diversi ripa labuntur eadem
 
Frigidus Eurotas populiferque Padus,
 
Nec nisi tu nostris cantabitur ulla libellis;
 
Ingenio causas tu dabis una meo.
← Önceki Şiir 17 · 2 / 2 Sonraki bölüm →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi