Şiir 16
Pars me Sulmo tenet Paeligni tertia ruris —
Parva, sed inriguis ora salubris aquis.
Sol licet admoto tellurem sidere findat,
Et micet Icarii stella proterva canis,
Arva pererrantur Paeligna liquentibus undis,
5
Et viret in tenero fertilis herba solo.
Terra ferax Cereris multoque feracior uvis;
Dat quoque baciferam Pallada rarus ager;
Perque resurgentes rivis labentibus herbas
Gramineus madidam caespes obumbrat humum.
10
At meus ignis abest. verbo peccavimus uno! —
Quae movet ardores est procul; ardor adest.
Non ego, si medius Polluce et Castore ponar,
In caeli sine te parte fuisse velim.
Solliciti iaceant terraque premantur iniqua,
15
In longas orbem qui secuere vias! —
Aut iuvenum comites iussissent ire puellas,
Si fuit in longas terra secanda vias!
Tum mihi, si premerem ventosas horridus Alpes,
Dummodo cum domina, molle fuisset iter.
20