Thesauros Edebiyat elegy Amores

Amores

Amores Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 8

 
Ponendis in mille modos perfecta capillis,
 
Comere sed solas digna, Cypassi, deas,
 
Et mihi iucundo non rustica cognita furto,
 
Apta quidem dominae, sed magis apta mihi —
 
Quis fuit inter nos sociati corporis index? 5
 
Sensit concubitus unde Corinna tuos?
 
Num tamen erubui? num, verbo lapsus in ullo,
 
Furtivae Veneris conscia signa dedi?
 
Quid, quod in ancilla siquis delinquere possit,
 
Illum ego contendi mente carere bona? 10
 
Thessalus ancillae facie Briseidos arsit;
 
Serva Mycenaeo Phoebas amata duci.
 
Nec sum ego Tantalide maior, nec maior Achille;
 
Quod decuit reges, cur mihi turpe putem?
 
Ut tamen iratos in te defixit ocellos, 15
 
Vidi te totis erubuisse genis;
 
At quanto, si forte refers, praesentior ipse
 
Per Veneris feci numina magna fidem!
 
Tu, dea, tu iubeas animi periuria puri
 
Carpathium tepidos per mare ferre Notos! 20
← Önceki bölüm Şiir 8 · 1 / 2 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi