Thesauros Edebiyat elegy Amores

Amores

Amores Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 7

 
Ergo sufficiam reus in nova crimina semper?
 
Ut vincam, totiens dimicuisse piget.
 
Sive ego marmorei respexi summa theatri,
 
Eligis e multis, unde dolere velis;
 
Candida seu tacito vidit me femina vultu, 5
 
In vultu tacitas arguis esse notas.
 
Siquam laudavi, misero petis ungue capillos;
 
Si culpo, crimen dissimulare putas.
 
Sive bonus color est, in te quoque frigidus esse,
 
Seu malus, alterius dicor amore mori. 10
 
Atque ego peccati vellem mihi conscius essem!
 
Aequo animo poenam, qui meruere, ferunt;
 
Nunc temere insimulas credendoque omnia frustra
 
Ipsa vetas iram pondus habere tuam.
 
Adspice, ut auritus miserandae sortis asellus 15
 
Adsiduo domitus verbere lentus eat!
 
Ecce novum crimen! sollers ornare Cypassis
 
Obicitur dominae contemerasse torum.
 
Di melius, quam me, si sit peccasse libido,
 
Sordida contemptae sortis amica iuvet! 20
← Önceki bölüm Şiir 7 · 1 / 2 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi