Thesauros Edebiyat elegy Amores

Amores

Amores Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 5

 
Nullus amor tanti est — abeas, pharetrate Cupido! —
 
Ut mihi sint totiens maxima vota mori.
 
Vota mori mea sunt, cum te peccasse recordor,
 
O mihi perpetuum nata puella malum!
 
Non male deletae nudant tua facta tabellae, 5
 
Nec data furtive munera crimen habent.
 
O utinam arguerem sic, ut non vincere possem!
 
Me miserum! quare tam bona causa mea est?
 
Felix, qui quod amat defendere fortiter audet,
 
Cui sua 'non feci!' dicere amica potest. 10
 
Ferreus est nimiumque suo favet ille dolori,
 
Cui petitur victa palma cruenta rea.
 
Ipse miser vidi, cum me dormire putares,
 
Sobrius adposito crimina vestra mero.
 
Multa supercilio vidi vibrante loquentes; 15
 
Nutibus in vestris pars bona vocis erat.
 
Non oculi tacuere tui, conscriptaque vino
 
Mensa, nec in digitis littera nulla fuit.
 
Sermonem agnovi, quod non videatur, agentem
 
Verbaque pro certis iussa valere notis. 20
← Önceki bölüm Şiir 5 · 1 / 4 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi