Thesauros Edebiyat elegy Amores

Amores

Amores Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
Arma gravi numero violentaque bella parabam
 
Edere, materia conveniente modis.
 
Par erat inferior versus: risisse Cupido
 
Dicitur atque unum surripuisse pedem.
 
'Quis tibi, saeve puer, dedit hoc in carmina iuris? 5
 
Pieridum vates, non tua turba sumus.
 
Quid, si praeripiat flavae Venus arma Minervae,
 
Ventilet accensas flava Minerva faces?
 
Quis probet in silvis Cererem regnare iugosis,
 
Lege pharetratae virginis arva coli? 10
 
Crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum
 
Instruat, Aoniam Marte movente lyram?
 
Sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna;
 
Cur opus adfectas, ambitiose, novum?
 
An, quod ubique, tuum est? tua sunt Heliconia tempe? 15
 
Vix etiam Phoebo iam lyra tuta sua est?
 
Cum bene surrexit versu nova pagina primo,
 
Attenuat nervos proximus ille meos;
 
Nec mihi materia est numeris levioribus apta,
 
Aut puer aut longas compta puella comas.' 20
← Önceki bölüm Şiir 1 · 1 / 2 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi