Şiir 1
Hoc quoque conposui Paelignis natus aquosis,
Ille ego nequitiae Naso poeta meae.
Hoc quoque iussit Amor — procul hinc, procul este, severae!
Non estis teneris apta theatra modis.
Me legat in sponsi facie non frigida virgo,
5
Et rudis ignoto tactus amore puer;
Atque aliquis iuvenum quo nunc ego saucius arcu
Agnoscat flammae conscia signa suae,
Miratusque diu 'quo' dicat 'ab indice doctus
Conposuit casus iste poeta meos?'
10
Ausus eram, memini, caelestia dicere bella
Centimanumque Gyen — et satis oris erat —
Cum male se Tellus ulta est, ingestaque Olympo
Ardua devexum Pelion Ossa tulit.
In manibus nimbos et cum Iove fulmen habebam,
15
Quod bene pro caelo mitteret ille suo —
Clausit amica fores! ego cum Iove fulmen omisi;
Excidit ingenio Iuppiter ipse meo.
Iuppiter, ignoscas! nil me tua tela iuvabant;
Clausa tuo maius ianua fulmen habet.
20