Thesauros Edebiyat elegy Elegiae

Elegiae

Elegiae Tibullus

Şiir 4

 
quin tua tunc iuuenes spectent incendia laeti,
 
nec quisquam flammae sedulus addat aquam.
 
seu ueniet tibi mors, nec erit qui lugeat ullus
 
nec qui det maestas munus in exsequias.
 
at bona quae nec auara fuit, centum licet annos 45
 
uixerit, ardentem flebitur ante rogum:
 
atque aliquis senior ueteres ueneratus amores
 
annua constructo serta dabit tumulo
 
et bene discedens dicet ‘placideque quiescas,
 
terraque securae sit super ossa leuis.’ 50
 
uera quidem moneo, sed prosunt quid mihi uera?
 
illius est nobis lege colendus amor.
 
quin etiam sedes iubeat si uendere auitas,
 
ite sub imperium sub titulumque, Lares.
 
quidquid habet Circe, quidquid Medea ueneni, 55
 
quidquid et herbarum Thessala terra gerit,
 
et quod, ubi indomitis gregibus Venus adflat amores,
 
hippomanes cupidae stillat ab inguine equae,
 
si modo me placido uideat Nemesis mea uultu,
 
mille alias herbas misceat illa, bibam. 60
← Önceki Şiir 4 · 3 / 3 Sonraki bölüm →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi