Thesauros Edebiyat elegy Elegiae

Elegiae

Elegiae Tibullus

Şiir 4

 
at mihi per caedem et facinus sunt dona paranda,
 
ne iaceam clausam flebilis ante domum:
 
aut rapiam suspensa sacris insignia fanis:
 
sed Venus ante alios est uiolanda mihi.
 
illa malum facinus suadet dominamque rapacem 25
 
dat mihi: sacrilegas sentiat illa manus.
 
o pereat quicumque legit uiridesque smaragdos
 
et niueam Tyrio murice tingit ouem.
 
addit auaritiae causas et Coa puellis
 
uestis et e Rubro lucida concha mari. 30
 
haec fecere malas: hinc clauim ianua sensit
 
et coepit custos liminis esse canis.
 
sed pretium si grande feras, custodia uicta est
 
nec prohibent claues et canis ipse tacet.
 
heu quicumque dedit fomlam caelestis auarae, 35
 
quale bonum multis attulit ille malis!
 
hinc fletus rixaeque sonant, haec denique causa
 
fecit ut infamis nunc deus erret Amor.
 
at tibi, quae pretio uictos excludis amantes,
 
eripiant partas uentus et ignis opes: 40
← Önceki Şiir 4 · 2 / 3 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi