Thesauros Edebiyat didactic Fasti

Fasti

Fasti Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 6

 
Hic quoque mensis habet dubias in nomine causas,
 
quae placeant, positis omnibus ipse leges.
 
facta canam; sed erunt qui me finxisse loquantur
 
nullaque mortali numina visa putent.
 
est deus in nobis; agitante calescimus illo: 5
 
impetus hic sacrae semina mentis habet,
 
fas mihi praecipue voltus vidisse deorum,
 
vel quia sum vates, vel quia sacra cano.
 
est nemus arboribus densum, secretus ab omni
 
voce locus, si non obstreperetur aquis, 10
 
hic ego quaerebam, coepti quae mensis origo
 
esset, et in cura nominis huius eram.
 
ecce deas vidi, non quas praeceptor arandi
 
viderat, Ascraeas cum sequeretur oves,
 
nec quas Priamides in aquosae vallibus Idae 15
 
contulit: ex illis sed tamen una fuit.
 
ex illis fuit una, sui germana mariti;
 
haec erat (agnovi) quae stat in arce Iovis,
 
horrueram tacitoque animum pallore fatebar;
 
tum dea, quos fecit, sustulit ipsa metus, 20
← Önceki bölüm Kitap 6 · 1 / 41 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi