Thesauros Edebiyat didactic Fasti

Fasti

Fasti Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 5

 
saepe Iovem vidi, cum iam sua mittere vellet
 
fulmina, ture dato sustinuisse manum,
 
at si neglegimur, magnis iniuria poenis
 
solvitur, et iustum praeterit ira modum.
 
respice Thestiaden: flammis absentibus arsit; 305
 
causa est, quod Phoebes ara sine igne fuit.
 
respice Tantaliden: eadem dea vela tenebat;
 
virgo est, et spretos bis tamen ulta focos,
 
Hippolyte infelix, velles coluisse Dionen,
 
cum consternatus diripereris equis. 310
 
longa referre mora est correcta oblivia damnis.
 
me quoque Romani praeteriere patres,
 
quid facerem, per quod Aerem manifesta doloris?
 
exigerem nostrae qualia damna notae?
 
excidit officium tristi mihi. nulla tuebar 315
 
rura, nec in pretio fertilis hortus erat:
 
lilia deciderant, violas arere videres,
 
filaque punicei languida facta croci,
 
saepe mihi Zephyrus ‘dotes corrumpere noli
 
ipsa tuas’ dixit: dos mihi vilis erat. 320
← Önceki Kitap 5 · 16 / 37 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi