Thesauros Edebiyat didactic Fasti

Fasti

Fasti Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 5

 
cur ego desperem fieri sine coniuge mater
 
et parere intacto, dummodo casta, viro?
 
omnia temptabo latis medicamina terris
 
et freta Tartareos excutiamque sinus.’
 
vox erat in cursu: voltum dubitantis habebam. ‘nescio 245
 
quid, nymphe, posse videris’ ait.
 
ter volui promittere opem, ter lingua retenta est:
 
ira Iovis magni causa timoris erat.
 
fer, precor, auxilium! dixit ‘celabitur auctor
 
et Stygiae numen testificabor aquae.’ 250
 
quod petis, Oleniis inquam ‘mihi missus ab arvis
 
flos dabit: est hortis unicus ille meis.
 
qui dabat, hoc dixit ‘sterilem quoque tange iuvencam,
 
mater erit.’ tetigi, nec mora, mater erat.
 
protinus haerentem decerpsi pollice florem: 255
 
tangitur et tacto concipit illa sinu.
 
iamque gravis Thracen et laeva Propontidos intrat
 
fitque potens voti, Marsque creatus erat.
 
qui memor accepti per me natalis ‘habeto
 
tu quoque Romulea’ dixit in urbe locum. 260
← Önceki Kitap 5 · 13 / 37 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi