Kitap 4
semper ad Aeneadas placido, pulcherrima, voltu
respice totque tuas, diva, tuere nurus.
dum loquor, elatae metuendus acumine caudae
Scorpios in viridis praecipitatur aquas. 2. D F
Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo
165
coeperit, et tactae rore querentur aves,
semiustamque facem vigilata nocte viator
ponet, et ad solitum rusticus ibit opus,
Pleiades incipient humeros relevare paternos,
quae septem dici, sex tamen esse solent:
170
seu quod in amplexum sex hinc venere deorum. (
nam Steropen Marti concubuisse ferunt,
Neptuno Alcyonen et te, formosa Celaeno,
Maian et Electram Taygetemque Iovi),
septima mortali Merope tibi, Sisyphe, nupsit;
175
paenitet, et facti sola pudore latet:
sive quod Electra Troiae spectare ruinas
non tulit, ante oculos opposuitque manum. 3. EC 4. FC LVDI — MATR — MAG
Ter sine perpetuo caelum versetur in axe,
ter iungat Titan terque resolvat equos,
180