Thesauros Edebiyat didactic Fasti

Fasti

Fasti Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 4

 
num tamen est vero propius, cum condita Roma est,
 
transferri iussos in nova tecta Lares
 
mutantesque domum tectis agrestibus ignem
 
et cessaturae supposuisse casae,
 
per flammas saluisse pecus, saluisse colonos? 805
 
quod fit natali nunc quoque, Roma, tuo.
 
Ipse locus causas vati facit, urbis origo
 
venit, ades factis, magne Quirine, tuis!
 
iam luerat poenas frater Numitoris, et omne
 
pastorum gemino sub duce volgus erat. 810
 
contrahere agrestes et moenia ponere utrique
 
convenit: ambigitur, moenia ponat uter.
 
nil opus est dixit certamine Romulus ‘ullo:
 
magna fides avium est, experiamur aves.’
 
res placet, alter adit nemorosi saxa Palati, 815
 
alter Aventinum mane cacumen init.
 
sex Remus, hic volucres bis sex videt ordine, pacto
 
statur, et arbitrium Romulus urbis habet,
 
apta dies legitur, qua moenia signet aratro.
 
sacra Palis suberant: inde movetur opus. 820
← Önceki Kitap 4 · 41 / 48 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi