Kitap 4
Postumus hinc, qui quod silvis fuit ortus in altis,
Silvius in Latia gente vocatus erat.
isque, Latine, tibi pater est. subit Alba Latinum:
proximus est titulis Epytus, Alba, tuis.
ille dedit Capyi recidiva vocabula Troiae
45
et tuus est idem, Calpete, factus avus.
cumque patris regnum post hunc Tiberinus haberet,
dicitur in Tuscae gurgite mersus aquae.
iam tamen Agrippan natum Remulumque nepotem
viderat: in Remulum fulmina missa ferunt,
50
venit Aventinus post hos, locus unde vocatur,
mons quoque, post illum tradita regna Procae.
quem sequitur duri Numitor germanus Amuli.
Ilia cum Lauso de Numitore sati.
ense cadit patruo Lausus: placet Ilia Marti
55
teque parit, gemino iuncte Quirine Remo.
ille suos semper Venerem Martemque parentes
dixit et emeruit vocis habere fidem;
neve secuturi possent nescire nepotes,
tempora dis generis continuata dedit,
60