Thesauros Edebiyat didactic Fasti

Fasti

Fasti Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 3

 
Pallada Cecropidae, Minoia Creta Dianam,
 
Volcanum tellus Hypsipylea colit,
 
Iunonem Sparte Pelopeiadesque Mycenae,
 
pinigerum Fauni Maenalis ora caput:
 
Mars Latio venerandus erat, quia praesidet 85
 
armis: arma ferae genti remque decusque dabant,
 
quod si forte vacas, peregrinos inspice fastos:
 
mensis in his etiam nomine Martis erit.
 
tertius Albanis, quintus fuit ille Faliscis,
 
sextus apud populos, Hernica terra, tuos. 90
 
inter Aricinos Albanaque tempora constat
 
factaque Telegoni moenia celsa manu.
 
quintum Laurentes, bis quintum Aequiculus acer,
 
a tribus hunc primum turba Curensis habet;
 
et tibi cum proavis, miles Peligne, Sabinis 95
 
convenit: huic genti quartus utrique deus.
 
Romulus hos omnes ut vinceret ordine saltem,
 
sanguinis auctori tempora prima dedit,
 
nec totidem veteres, quot nunc, habuere Kalendas:
 
ille minor geminis mensibus annus erat. 100
← Önceki Kitap 3 · 5 / 45 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi